- JOHANNES XXIV aliis XXIII
- JOHANNES XXIV. aliis XXIII.prius Balthasarus Cossa Neapolitanus, Alex. V. successor, fraude se ipsum obtrusit, A. C. 1410. Bellatoris potius quam Pontificis ingenio. Schisamatis tollendi gratiâ, Conc. Romae convocavit, ad quod, post Missam Spititus S. dirus ac feralis bubo horrificâ voce, super trabem medii templi considens, et obstrepens advolavit, Nic. Clemangis, apud Morn. in Myst. p. 1129. Hîc nihil actum: alind Constantiae, operâ Sigismundi Imp. qui in Italiam venerat, coactum, A. C. 1415. Ubi in prima Missa, post hymnum, Veni S. Spiritus: Charta in templum proiecta, inscriptum habeat, allis rebus occupati, vobis adesse non possumus. Secundâ Sess. Papa hic coram altari sancte promisit, se Papatui renuntiatutum, si Bened. et Greg. idem fecissent. Mox paenitentiâ ductus, cum videret de sua depositione agi, Schaphusiam profugit, inde retractus, condemnatus, depositus, ac Lud. Palatino in custodiam traditus, Sess. 12. Ex qua captivitate liber, A. c. 1419. an pretio corruptis custodibus, an publicâ auctoritate, Florentiam venit, ubi Martino V. se submisisse dicitur. Obiit eodem Anno, curâ Cosmi de Medicis amici sui magnisice seputus. Platina Onuphr. Ciaccon. Pap. Massonius, Theodoricus de Niem et Du Puy, Hist. Schismatis. Paul. Simson in Hist. Eccl. Angl. Cent. 15. etc. Successit ei Martinus V. Patriarchae aliique Praesules.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.